COMPATRES et COMMATRES

COMPATRES et COMMATRES
COMPATRES et COMMATRES
vulgo appellantur, Sponsores, seu Susceptores, baptizando dati. Quod ferventibus olim persequutionibus usurpatum, ut aliqui Baptisimo testes adessent, postea in Ecclesia retentum est, more infantibus utili, et amicitiae mutuae officiisque charitatis inter Christianos firmandis. Quia enim infantes Christianorum recens nati, sibi ipsis prospicere nequeunt, vel de suo Baptismo cogitare; expedit, ut ab aliis suscipiatur haec cura. Sic Christo oblati sunt pueri, ut manus illis imponeret, Matthaei c. 19. v. 13. Quod ab ipsis Parentibus quidem fieri debet; Sed quia liberorum educationem in vera fide spondent, de subsidiaria aliorum fidelium opera prudenter etiam sibi liberisque prospiciunt, tum ut viventes communi huic officio commodius vacent, tum, ut alterutrô sublatô, infans directore non cateat, A. Rivetus, Summae Controv. Tract. 1. q. 9. §. 21. ubi hunc morem ex Iudaeorum in Circumcisione, cui Baptisnius successit, ritibus continuatum vult. Habuisse enim parentes pueri circumcidendi etiam suos Susceptores et Compatres, idque etiamnum observare Iudaeos, notat Buxtorf. Synag. Iud. c. 2. Ab his porro nomen baptizando imponebatur et in Ecclesiae tabulas referebatur: utque illi Compatres et Patrini, sic infantes ab iis suscepti Filii, item Filioli, dicebantur, item Filii Spirituales. Vetus Inser. apud Selden. ad Marmora Arund. ΙΩΑΝΝΗΞΡΟΥΘΙΝΟΞ. ΞΜΥΡΝΑΙΟΞ. ΞΥΜΒΟΛΑΙΟΓΡ. ΔωΠΗΞΑΜΗΤΟ. ΚΗΠΙΟΝ. ΤΟΥΤΟ. ΘΕΟΔωΡω. Τω. ΕΜω. ΓΝΕ ΕΚΓΟΝω. † ΚΑΙ. ΠΝΕΥΜΑΤΙΚω. Υω. †. Et propterea fere semper a Susceptoribus, filiolis suis post Baptismum munera in signum adoptionis collata esse, vi cuius bonorum suorum partem aliquam iis deberi existimaverint, ex mediae aetatis Scriptoribus palam est. Hinc Godro Regi paganorum, Aluredus Rex multa et optima aedificia; Aedilwacho Regi, Wlfhere Rex, duas provincias; Adelwoldo Regi Sudsexiae A. C. 994. Angliae Rex, insulam With etc. donâsse leguntur, post Baptismum, e quo illos susceperant, apud Asserem A. C. 878. Bedam, Hist. l. 4. c. 13. Henr. Huntindon. Hist. l. 2. p. 318. etc. Vide hîc passim, inprimis voce Filius, item Paranymphus, Patrinus, Susceptores.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Adelphopoiesis — Schwurbruderschaft (fraternitas iurata) bezeichnete im europäischen Mittelalter und der frühen Neuzeit ein künstliches Verwandtschaftsverhältnis zwischen zwei Freunden. Für eine kulturübergreifende Einordnung siehe Bruder (Freundesliebe). Seit… …   Deutsch Wikipedia

  • Geschworener Bruder — Schwurbruderschaft (fraternitas iurata) bezeichnete im europäischen Mittelalter und der frühen Neuzeit ein künstliches Verwandtschaftsverhältnis zwischen zwei Freunden. Für eine kulturübergreifende Einordnung siehe Bruder (Freundesliebe). Seit… …   Deutsch Wikipedia

  • Schwurbruderschaft — (fraternitas iurata) bezeichnete im europäischen Mittelalter und der frühen Neuzeit ein künstliches Verwandtschaftsverhältnis zwischen zwei Freunden. Für eine kulturübergreifende Einordnung siehe Bruder (Freundschaft). Anno 779 wird im Kapitular… …   Deutsch Wikipedia

  • Wahlbruder — Schwurbruderschaft (fraternitas iurata) bezeichnete im europäischen Mittelalter und der frühen Neuzeit ein künstliches Verwandtschaftsverhältnis zwischen zwei Freunden. Für eine kulturübergreifende Einordnung siehe Bruder (Freundesliebe). Seit… …   Deutsch Wikipedia

  • Wahlbruderschaft — Schwurbruderschaft (fraternitas iurata) bezeichnete im europäischen Mittelalter und der frühen Neuzeit ein künstliches Verwandtschaftsverhältnis zwischen zwei Freunden. Für eine kulturübergreifende Einordnung siehe Bruder (Freundesliebe). Seit… …   Deutsch Wikipedia

  • Adelphopoiesis — La adelphopoiesis, fraternitas iurata u ordo ad fratres faciendum es una ceremonia practicada por varias iglesias cristianas durante la Edad Media e inicios de la Época Moderna en Europa para unir a dos personas del mismo sexo (habitualmente… …   Wikipedia Español

  • godparent — /god pair euhnt, par /, n. a godfather or godmother. [1860 65; GOD + PARENT] * * * ▪ Christianity formally  sponsor (from Latin spondere, “to promise”) , masculine  godfather , feminine  godmother        one who stands surety for another in the… …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”